atque hóc, quod tibí suadeó, facis?Quid ést id?Restím tu tibí cápe crassam ac suspende te.Cave sís me attigás, ne tibi hóc scipiónemalúm magnum dém.Vteré, te condóno.Iam iám, Paegnium, da paúsam.Égo pol vos erádicabo.At te ílle, qui suprá nos habitat,qui tibi male volt maleque faciet. non hi dicunt, verum ego.Age, circumfer mulsum, bibere da usque plenis cantharis.iam diu fáctum est, postquam bibimus; nimis diu sicci sumus.Di faciant ut id bibatis quod vos numquam transeat.Nequeo, leno, quin tibi saltem staticulum, olim quem Hegeafaciebat. vide vero, si tibi satis placet.Me quoque voloreddere, Diodorus quem olim faciebat in Ionia.Malum ego vobis dabo, ni abitis.Etiam muttis, impudens?iam ego tibi, si me inritassis, Persam adducam denuo.iam taceo hercle Atque tu Persa es, qui me usque ádmutilavisti ad cutem.Tace, stulte: hic eius geminust frater.Hicinest?Ac geminissumus.Di deaeque et te et geminum fratrem excrucient.Qui te perdidit:nám ego nil merui.At enim quod ille meruit, tibi id obsit volo.Agite sultis, hunc lúdificemus.Nisi si dignust, non opust.et me haud par est.Credo eo, quia non ínconciliavit, cúm te emo.At tamen non—tamen—Cave ergo sis maló, et sequere me.te mihí dicto audientem esse addecet, nam hercle absque meforet et meo praesidio, hic faceret te prostibilem propediem.sed ita pars libertinorum est: nisi patrono qui adversatust,nec satis liber sibi videtur nec satis frugi nec sat honestus,ní id effecit, ni ei male dixit, ni grato ingratus repertust.Pol bene facta tua me hortantur, tuo ut imperio paream.