ita mé Toxilus perfábricavit itaqué meam rem divéxavit.vehiclum árgenti miser éieci amisi, neque quam ób rem eieci, hábeo.qui illúm Persam atque omnís Persas atque étiam omnis persónasmale di ómnes perdant, íta misero Toxílus haec mihi concívit.quia eí fidem non habui árgenti, eo míhi eas machinas mólitust;quem pól ego ut non in crúciatum atque in cómpedis cogam, sí vivam,siquidem húc umquam erus rediérit eius, quod spéro—sed quid ego áspicio?hoc víde, quae haec fabulast? híc quidem pol potánt. adgrediar. ó bone vir,salvéto, et tu, bona líberta.Dordálus hic quidemst.Quin iúbe adire.Adi, sí libet.Agite, adplaúdamus.Dordále, homo lepidissúme, salve.locus híc tuos est, hic accumbe. férte aquam pédibus. praeben tú puere?Ne sís me uno digito áttigeris, ne te ád terram, scelus, ádfligam.At tíbi ego hoc continuó cyatho oculum éxcutiam † tuum.Quid aís, crux, stimulorúm tritor? quo módo me hodie versávisti,ut me ín tricas coniécisti, quo módo de Persa mánus mi aditast?Iurgium hínc auféras, si sápias.At, bóna liberta, haec scívisti et me célavisti?Stúltitiast,cui béne esse licet, eum praévorti litíbus. posterius ístaec temagis pár agerest.Vrítur cor mi.Da illí cantharum, extingue ígnem, sicor úritur, caput ne ardéscat.Lúdos me fácitis, intéllego.Vín cinaedúm novom tíbi dari, Paégnium?quín elude, út soles, quándo libér locust hic.huí, babae, básilice te íntulisti ét facete.Decét me facétum esse, et húnc inridérelenónem lubídost, quandó dignus ést.Perge út coeperás.Hoc, léno, tibí.Perií perculít me prope.Em, serva rúsum.Delúde, ut lubet, erus dum hínc abest.Viden út tuis dictis páreo?sed quín tu meís contra itém dictis sérvis