beneficium meum apud te.Immo equidem gratiamtibi, Toxile, habeo; nam te sensi sedulomihi dare bonam operam.Tibine ego? immo sedulo.Attat, oblitus sum intus dudum edicerequae volui edicta. adserva hanc.—Salvast haec quidem.Pater nunc cessat.Quid si admoneam?Tempus est.Heus, Saturio, exi. nunc est illa occasioinimicum ulcisci.Ecce me. numquid moror?Age, illúc abscede procul e conspectu, tace;ubi cum lenone me videbis conloqui,tum turbam facito.Dictum sapienti sat est.Tunc, quando abiero—Quin taces? scio quid velis.Transcidi loris omnis adveniens domi,ita mihi supellex squalet atque aedes meae.Redis tu tandem?Redeo.Ne ego hodie tibibona multa feci.Fateor, habeo gratiam.Num quippiam aliud me vis?Vt bene sit tibi.Pol istúc quidem omen iám ego usurpabo domi,nam iam inclinabo me cum liberta tua.Nisi ego illum hominem perdo, perii. atque optumeeccum ipsum ante aedes.Salve multum, mi pater.Salve, mea gnata.Ei, Persa me pessum dedit.Pater hic meus est.Hem, quid? pater? perii oppido.quid ego igitur cesso infelix lamentarierminas sexaginta?