age, accipe hoc sis.Hunc in collum, nisi piget,impone.Vero fiat.Numquid ceterumme voltis?Quid tam properas?Ita negotiumst:mandatae quae sunt, volo deferre epistulas;geminum autem fratrem servire audivi hic meum,eum ego ut requiram átque uti redimam volo.Atque edepol tu me commonuisti haú male.videor vidisse hic forma persimilem tui,eadém statura.Quippe qui frater siet.Quid est tibi nomen?quod ad te attinet.Quid attinet non scire?Ausculta ergo, ut scias:Vaniloquidorus VirginesvendonidesNugiepiloquides ArgentumexterebronidesTedigniloquides Nugides PalponidesQuodsemelarripides Numquameripides. em tibi.Eu hercle, nomen multimodis scriptumst tuom.Ita sunt Persarum mores, longa nomina,contortiplicata habemus. numquid ceterumvoltis?Vale.Et vos, nam animus iam in navist meus.Cras ires potius, hodie hic cenares.Vale.—Postquam illic hinc abiit, dicere hic quidvis licet.ne hic tibi dies inluxit lucrificabilis.nam non emisti hanc, verum fecisti lucri.Ille quidem iam scit, quid negoti gesserit,qui mihi furtivam meo periclo vendidit,argentum accepit, abiit. quí ego nunc scio,an iam adseratur haec manu? quo illum sequar?in Persas? nugas.Credidi gratum fore