quod nunc dicam.Quid id est ergo? eloquere actutum atque indica.Tuo periclo sexaginta haec dabitur argenti minis.Toxilé, quid ago?Di deaeque te agitant irati, scelus,qui hanc non properes destinare.Habeto.Eu, praedatu's praedatus es probe.non edepol minis trecentis carast. fecisti lucri.Heus tu, etiam pro vestimentis huc decem accedent minae.Abscedent enim, nón accedent.Tace sis, non tu illum videsquaerere ansam, infectum ut faciat? abin atque argentum petis?atque ut dignust perit.Heus tu serva istum.Quin tu is intro?Abeo atque argentum affero.—Edepol dedisti, virgo, operam adlaudabilem,probam et sapientem et sobriam.Si quid bonisboni fit, esse id et grave et gratum solet.Audin tu, Persa? ubi argentum ab hoc acceperis,simulato, quasi eas prorsum in navem.Ne doce.Per angiportum rursum te ad me recipitoillac per hortum.Quod futurum est praedicas.At ne cum argento protinam permittas domum,moneo, te.Quod te dignumst, me dignum esse vis?Tace, párce voci: praeda progreditur foras.Probae hic argenti sunt sexaginta minae,duobus nummis minus est.Quid ei nummi sciunt?Cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum.Ne non sat esses leno, id metuebas miser,impure, avare, ne crumillam amitteres?Sine quaeso. quando lenost, nil mirum facit.Lucro faciundo ego auspicavi in hunc diem:nil mihi tam parvist, quin me id pigeat perdere.