indica, minimo daturus qui sis, qui duci queat.Tace, tace. nimis tú quidem hercle homo stultus es pueriliter.Quid ita?Quia enim te ex puella prius percontari voloquae ad rem referúnt.Atque hercle tu me monuisti hau male.vide sis, ego ille doctus leno paene in foveam decidi,ni hic adesses. quantum est adhibere hominem amicum, ubi quid geras.Quo genere aut qua in patria nata sit aut quibus parentibus,ne temere hanc te emisse dicas suasu atque impulsu meo,volo te percontari.Quin laudo, inquam, consilium tuom.Nisi molestum est, percontari hanc paucis hic volt.Maxime,suo arbitratu.Quid stas? adi sis tute atque ipse itidem roga,ut tibi percontari liceat quae velis; etsi mihidixit dare potestatem eius; sed ego te malo tamen,eumpse adire, ut ne contemnat te ille.Satis recte mones.hospes, volo ego hanc percontari.A terra ad caelum, quid lubet.Iube dum eam hoc accedat ad me.I sane ac morem illi gere.percontare, exquire quid vis.Age, age nunc tu, in proeliumvide ut ingrediare auspicato.Liquidumst auspicium, tace.curabo ut praedati pulchre ad castra convertamini.Concede istuc, ego illam adducam.Age, ut rem esse in nostram putas.Ehodum huc, virgo. vide sis quid agas.Taceas, curabo ut voles.Sequere me. adduco hanc, si quid vis ex hac percontarier.Enim volo te adesse.Hau possum quin huic operam dem hospiti,quoí erus iussit. quid si hic non volt mé adesse una?Immo i modo.Do tibi ego operam.Tibi ibidem das, ubi tu tuom amicum adiuvas.