Edepol qui cum hanc magis contemplo, magis placet.Si hanc emeris,di immortales, nullus leno te alter érit opulentior.evortes tuo arbitratu hómines fundis, familiis;cum optimis viris rem habebis, gratiam cupient tuam:venient ad te comissatum.At ego intro mitti votuero.At enim illi noctu occentabunt ostium, exurent fores:proin tu tibi iubeás concludi aédis foribus ferreis,ferreas aedis commutes, limina indas ferrea,ferream seram atque anellum; ne sis ferro parseris:ferreas tute tibi impingi iubeas crassas compedis.I sis in malum cruciatum.I sane tu, hanc eme atque ausculta mihi.Modo uti sciam, quanti indicet.Vin huc vocem?Ego illo accessero.Quid agis, hospes?Venio, adduco hanc ad te, ut dudum dixeram.nám heri in portum noctu navis venit. veniri hanc volo,si potest; si non potest, iri hinc volo quantum potest.Salvos sis, adulescens.Siquidem hanc vendidero pretio suo.At qui aut hoc emptore vendes pulchre, aut alio non potis.Esne tu huic amicus?Tam quam di omnes qui caelum colunt.Tum tu mi es inimicus certus. nam generi lenonionumquam ullus deus tám benignus fuit, qui fuerit propitius.Hoc age. opusnest hac tibi empta?Si tibi venissest opus,mihi quoque emptast; si tibi subiti nihil est, tantumdemst mihi.Indica, fac pretium.Tua mers est, tua indicatiost.Aequom hic orat.Vin bene emere?Vin tu pulchre vendere?Ego scio hercle utrumque velle.Age, indica prognariter.Prius dico: hanc mancupio nemo tibi dabit. iam scis?Scio.