ut tibi recte conciliandi primo facerem copiam.Gratiam habeo. sed te de aliis, quam alios de te suaviustfieri doctos.Ne quis vero ex Arabia penitissumapersequatur. etiam tu illam destinas?Videam modomercimonium.Aequa dicis. séd optume eccum ipse advenithospes ille, qui has tabellas attulit.Hicinest?Hic est.Haecine illást furtiva virgo?Iuxta tecum aeque scio,nisi quia specie quidem edepol liberalist, quisquis est.Sat edepol concinnast facie.Vt contemptim carnufex.taciti contemplemur formam.Laudo consilium tuom.Satin Athenae tibi sunt visae fortunatae atque opiparae?Vrbis speciem vidi, hominum móres perspexi parum.Numquid in principió cessavit verbum docte dicere?Hau potui etiam in primo verbo perspiceré sapientiam.Quid id quod vidisti? ut munitum muro tibi visum oppidumst?Si incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror.perfidia et pecúlatus ex urbe et avaritia si exulant,quarta invidia, quinta ambitio, sexta óbtrectatio,septimum periurium,Euge.Octava indiligentia,nona iniuria, decimum, quod pessimum adgressust, scelus:haec unde aberunt, ea urbs moenita muro sat erit simplici;ubi ea aderúnt, centumplex murus rebus servandis parumst.Quid ais tu?Quid vis?Tu in illis es decem sodalibus:té in exilium ire hinc oportet.Quid iam?Quia periurus es.Verba quidem haud indocte fecit.Ex tuo, inquam, usust: eme hanc.