Chrysopolim Persae cepere urbem in Arabia,plenam bonarum rerum atque antiquom oppidum:ea comportatur praeda, ut fiat auctiopublicitus; ea res me domo expertem facit.operam atque hospitium ego isti praehiberi volo,qui tibi tabellas adfert. cura quae is volet,nam is mihi honores suae domi habuit maxumos.Quíd id ad me aut ad meam rem refert, Persae quid rerum gerantaut quid erus tuos?Tace, stultiloque; nescis quid te instet bonineque quam tibi Fortuna faculam lucrifera adlucere volt.Quae istaec lucrifera est Fortuna?Istas, quae norunt, roga.ego tantumdem scio quantum tu, nisi quod pellegi prior.sed, ut occepisti, ex tabellis nosce rem.Bene me mones.fac silentium.Nunc ad illud venies quod refert tua.Iste quí tabellas adfert adduxit simulforma expetenda liberalem virginem,furtivam, abductam ex Arabia penitissuma;eam te volo accurare ut istic veneat.ac suo periclo is emat qui eam mercabitur:mancipio neque promittet neque quisquam dabit.probum et numeratum argentum ut accipiat face.haec cura, et hospes cura ut curetur. vale.Quíd igitur? postquam recitasti quod erat cerae creditum,iam mihi credis?Vbi nunc illest hospes, qui hasce huc attulit?Iam hic credo aderit: arcessivit illam a navi.Nil mi opustlitibus neque tricis. quam ob rem ego argentum enumerem foras?nisi mancipio accipio, quid eo mi opus est mercimonio?Tacen an non taces? numquam ego te tam esse matulam credidi.quid metuis?Metuo hercle vero. sensi ego iam compluriens,neque mi haud imperito eveniet, tali ut in luto haeream.Nil pericli mihi videtur.Scio istuc, sed metuo mihi.Mea quidem istuc nil refert: tua ego hoc facio gratia,