di dent, quae velis.Eho, an iám manu emisisti mulierem?Crédo edepol, credo, inquam, tibi.Iam liberta auctu's auctus es ?Enicas.quin tíbi me dico crédere.Dic bona fíde: iam liberast?Ólim.i, i ád forum ad praetorem, éxquire, siquidém mihi credere nón vis.líbera, inquam, est: ecquid audis?At tibi di bene faciant omnes.númquam enim pósthac tibi nec tuorum quoiquam quod nolis volam.Abi, né iura, satis crédo.Vbi núnc tua libertást?Apud te.Ain, apud mést?Aio, inquam, apud te ést, inquam.Ita mé di ament, ut ob ístam rem tibi múlta bona instant á me.nam est rés quaedam, quam occúltabam tibi dícere: nunc eam nárrabo,unde tú pergrande lucrúm facias: faciam, út mei memineris, dúm vitamvivás.Bene dictis tuís bene facta aurés meae auxilium expóscunt.Tuom prómeritumst, merito út faciam. et ut mé scias esse ita fácturum,tabellás tene has, péllege.Istaé quid ad mé?Immo ád te attinént et tuá refert.nam ex Pérsia sunt haec állatae mihi a méo ero.Quando?Haud dúdum.Quid istaé narrant?Percóntare ex ipsís. ipsae tibi nárrabunt.Cedo sáne mihi.At clare récitato.Tace, dúm pellego.Hau verbúm faciamSalutem dicit Toxilo Timarchideset familiae omni. si valetis, gaudeo.ego valeo recte et rem gero et facio lucrum,neque istóc redire his octo possum mensibus,itaque hic est quod me detinet negotium.