si quam rem accures sobrie aut frugaliter,solet illa recte sub manus succedere.atque edepol ferme ut quisque rem accurat suam,sic ei procedit postprincipio, deniquesi malus aut nequamst, male res vortunt quas agit,sin autem frugist, eveniunt frugaliter.hanc ego rem exorsus sum facete et callide,igitur proventuram bene confido mihi.nunc ego lenonem ita hodie intricatum dabo,ut ipsus sese, qua se expediat, nesciat.Sagaristio, heus, exi atque educe virginemet istás tabellas, quas consignavi tibi,quas tu attulisti mi ab ero meo usque e Persia.Numquid moror?Euge, euge, exornatu's exornatus es basilice;tiara ornatum lepida condecorat schema.tum hanc hospitam autem crepidula ut graphice decet.sed satin estis meditati?Tragici et comicinumquam aeque sunt meditati.Lepide hercle adiuvas.age, illúc abscede procul e conspectu et tace.ubi cum lenone me videbis conloquiid erit adeundi tempus. nunc agite ite vos.Quoí homini di própitii sunt, áliquid obiciúnt lucri;nam égo hodie compendi feci binos panes in dies.íta ancillá mea quae fuit hodie, sua nunc est: argento vicit;iám hodie alienum cenabit, nil gustabit de meo.sumne probus, sum lepidus civis, qui Atticam hodie civitatemmaximam maiorem feci atque auxi civi femina?sed ut ego hodie fui benignus, ut ego multis credidi,nec satis a quiquam homine accepi: ita prosum credebam omnibus;nec metuo, quibus credidi hodie, ne quis mi in iure abiurassit:bonus volo iam ex hoc die esse—quod neque fiet neque fuit.Hunc hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis,itaque huic insidiae paratae sunt probe. adgrediar virum.quid agis?Credo.Únde agis te, Dordale?Credo tibi.