quia te negabas credere argentum mihi.Mirum quin tibi ego crederém, ut idem mihifaceres quod partim faciunt argentarii:ubi quid credideris, citius extemplo a forofugiunt quam ex porta ludis cum emissust lepus.Cape hoc sis.Quin das?Nummi sescenti hic erunt,probi, numerati. fac sit mulier libera,atque huc continuo adduce.Iam faxo hic erit.non hercle, quoi nunc hoc dem spectandum, scio.Fortasse metuis in manum concredere?Mirum quin citius iam a foro argentariiabeunt, quam in cursu rotula circumvortitur.Abi istác travorsis angiportis ad forum;eadem ístaec facito mulier ad me transeatper hortum.Iam hic faxo aderit.At ne propalam.Sapienter sane.Supplicatum cras eat.Ita hercle vero.—Dum stas, reditum oportuit.