atque Attici omnes; nullum Siculum acceperis:cum hac dote poteris vel mendico nubere.Quin tu me ducis, si quo ducturu's ducturus es , pater?vel tu me vende vel face quid tibi lubet.Bonum aequomque oras. sequere hac.—Dicto sum audiens.—Quidnam esse acturum hunc dicam vicinum meum,qui mihi iuratust sese hodie argentum dare?quod si non dederit atque hic dies praeterierit,ego argentum, ille iusiurandum amiserit.sed ibi concrepuit foris. quisnam egreditur foras?Curate isti intus, iam égo domum me recipiam.Oh,Toxile, quid agitur?Oh, lutum lenonium,commixtum caeno sterculinum publicum,impure, inhoneste, iniure, inlex, labes popli,pecuniae accípiter avide atque invide,procax, rapax, trahax—trecentis versibustuas ímpuritias traloqui nemo potest—accipin argentum? accipe sis argentum, impudens,tené sis argentum, etiam tu argentum tenes?possum te facere ut argentum accipias, lutum?non mihi censebas copiam argenti fore,qui nisi iurato mihi nil ausu's ausus es credere?Sine respirare me, ut tibi respondeam.vir summe populi, stabulum servitutium,scortorum liberator, suduculum flagri,compedium tritor, pistrinorum civitas,perenniserve, lurco, edax, furax, fugax,cedo sis mi argentum, da mihi argentum, impudens,possum a te exigere argentum? argentum, inquam, cedo,quin tu mi argentum reddis? nilne te pudet?leno te argentum poscit, solida servitus,pro liberanda amica, ut omnes audiant.Tace, obsecro hercle. ne tua vox valide valet.Referundae ego habeo linguam natam gratiae.eodém mihi pretio sal praehibetur quo tibi.nisi me haec defendet, numquam delinget salem.Iam omitte iratus esse. id tibi suscensui,