ego nunc quod non futurumst formido tamen.Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala,quae praeter sapiet quam placet parentibus.Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala,quae reticet, si quid fieri pervorse videt.Malo cavere meliust te.At si non licetcavere, quid agam? nám ego tibi cautum volo.Malusne égo sum?Non es, neque me dignumst dicere,verum ei rei operam do, ne alii dicant, quibus licet.Dicat quod quisque volt; ego de hac sententianon demovebor.At, meo sí liceat modo,sapienter potius facias quam stulte.Lubet.Lubere per me tibi licere intellego;verum lubere hau lubeat, sí liceat mihi.Futura es dicto oboediens an non patri?Futura.Scis iam tibi quae praecepi?Omnia.Et ut surrupta fueris?Docte calleo.Et qui parentes fuerint?Habeo in memoria.necessitate me mala ut fiam facis.verum videto, me ubi voles nuptum dare,ne haec fama faciat repudiosas nuptias.Tace, stúlta. non tu nunc hominum mores vides?quoivis modi hic cum mala fama facile nubitur:dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur.Ergo istuc facito ut veniat in mentem tibi,me esse indotatam.Cave sis tu istuc dixeris.pol deum virtute dicam et maiorum meum,ne te indotatam dicas, quoi dos sit domi:librorum eccillum hábeo plenum soracum.si hoc adcurassis lepide, cui rei operam damus,dabuntur dotis tibi inde sescenti logi,