Quae res bene vortat mi et tibi et ventri meoperennitatique adeo huic, perpetuo cibusut mihi supersit, suppetat, superstitet:sequere hac, mea gnata, me, cum dis volentibus.quoi rei opera detur scis, tenes, intellegis;communicavi tecum consilia omnia.ea causa ad hoc exemplum te exornavi ego.venibis tu hodie, virgo.Amabo, mi pater,quamquam libenter escis alienis studes,tuin véntris causa filiam vendas tuam?Mirum quin regis Phílippi causa aut Attalite potius vendam quam mea, quae sis mea.Vtrum tú pro ancilla mé habes an pro filia?Vtrum hercle magis in ventris rem videbitur.meum, opino, imperiumst in te, non in me tibi.Tua istaéc potestas est, pater. verum tamen,quamquam res nostrae sunt, pater, pauperculae,modice et modeste meliust vitam vivere;nam ad paupertatem si admigrant infamiae,gravior paupertas fit, fides sublestior.Enim véro odiosa es.Non sum, neque me esse arbitror,quom parva natu recte praecipio patri.nam inimici famam non ita ut natast ferunt.Ferant eantque maximam malam crucem;neque ego ínimicitias omnes pluris existimo,quam mensa inanis nunc si apponatur mihi.Patér, hominum immortalis est infamia;etiam tum vivit, cum esse credas mortuam.Quid? metuis, ne te vendam?Non metuo, pater.verum insimulari nolo.At nequiquam nevis.meo modo istuc potius fiet quam tuofiat. quae hae res sunt?Cogita hoc verbum, pater:erus sí minatus est malum servo suo,tametsi íd futurum non est, ubi captumst flagrum,dum tunicas ponit, quanta adficitur miseria!