Néscio, inquam, ulmítriba tu.Male dícis maiorí.Prior proméritus perpetiáre.servam operam, linguam liberam erus iussit med habere.Dicisne mi, ubi sit Toxilus?Dico ut perpetuo pereas.Caedere hodie tu restibus.Tua quidem, cucule, causa!non hercle, si os perciderim tibi, metuam, morticine.Video ego te: iam incubitatus es.Ita sum. quid id ad te attinet?at non sum, ita ut tu, gratiis.Confidens.Sum hercle vero.nam ego me confido liberum fore, tu te numquam speras.Potin ut molestus ne sies?Quod dicis facere non quis.Abi in malam rem.At tu domum: nam ibi tibi parata praestost.Vadatur hic me.Vtinam vades desint, in carcere ut sis.Quid hoc?Quid est?Etiam, scelus, male loquere?Tandem ut liceat,quom servos sis, servom tibi male dicere.Itane? spectaquid dedero.Nil, nam nil habes.Di deaeque me omnes perdant—Amicus sum, eveniant volo tibi quae optas.Atque id fiat,nisi te hodie, si prehendero, defigam in terram colaphis.Tun me defigas? te cruci ipsum adfigent propediem alii.Qui te di deaeque—scis quid hinc porro dicturus fuerim,ni linguae moderari queam. potin abeas?Abigis facile.nam umbra mea iam intus vapulat.—Vt istúnc di deaeque perdant.tamquam proserpens bestiast bilinguis et scelestus.