Iuxta tecum, si tu nescis, nescio;nisi fortasse blanda verba.Ábeo.Et ego ábiero.—Ambula.—Ióvi opulento, íncluto,Ope gnáto, suprémo, validó, viripoténti,opés, spes bonás, copiás commodántilubens vítulorque merito,quiá meo amico amíciter hanc cómmoditatis cópiamdanúnt, argenti mutui ut éi egenti opem adferam;quód ego non magis sómniabam neque opinabar neque censebam,eam fore mihi occasionem, ea nunc quasi decidit de caelo;nam erus meus me Eretriam misit, domitos boves ut sibi mercarer,dedit argentum, nam ibi mercatum dixit esse die septumi:stultus, qui hoc mihi daret argentum, cuius ingenium noverat.nam hoc argentum álibi abutar: boves, quos emerem, non erant;nunc et amico prosperabo et genio meo multá bona faciam,diu quo bene erit, die úno absolvam: tux tax tergo erit meo. non curo.nunc amico homini boves dómitos mea ex crumina largiar.nam id demum lepidumst, triparcos homines, vetulos, avidos, aridosbéne admordere, qui salinum servo obsignant cum sale.virtús, ubi occásio admonet, dispicere. quid faciet mihi?verberibus caedi iusserit, compédes impingi? vapulet,ne sibi me credat supplicem fore: vae illi, nil iam mihi noviofférre potest, quin sím peritus. sed Toxilipúerum Paegnium eccum.Pensúm meum, quod datumst, cónfeci. nunc dómum propero.Mane, etsí properas.Paégnium, ausculta.Emere oportet, quem tibi oboediré velis.Asta.Exhibeas molestiam, ut opínor, si quid debeam,qui nunc sic tamen es molestus.Scelerate, etiam respicis?Scio ego quid sim aetatis, eo istuc maledictum impune auferes.Vbi Tóxilus est tuus érus?Vbi illí libet, néque te consulit.Etiamdicís ubi sit, venéfice?