Dic tu.Dic tu.Prior rogavi.At post scies.Eo ego hinc haud longe.Et quidem ego haud longe hinc eo.Quo ergo is, scelus?Nisi scieró prius ex te, tu ex me numquam hoc quod rogitas scies.Numquam ecastor hodie scibis prius quam ex te audivero.Itane est?Itane est.Mala es.Scelestu's scelestus es .Decet me.Me quidem addecet.Quid ais? certumnest celare, quó iter facias, pessuma?Offirmastin occultare quo te immittas, pessume?Par pari respondes dicto. abi iam, quando ita certa res.nihili facio scire. valeas.Asta.At propero.Et pol ego item.Ecquid habes?Ecquid tú?Nil equidem.Cedo manum ergo.Estne haec manus?Vbi illa altera ést furtifica laeva?Domi eccam. huc nullam attuli.Habes nescio quid.Ne me attrecta, subigitatrix.Sin te amo?Male operam locas.Qui?Quia enim nihil amas, quom ingratum amas.Temperi hanc vigilare oportet formulam atque aetatulam,né, ubi versicapillus fias, foede semper servias.tu quidem haud étiam es octoginta pondo.At confidentiailla militia militatur multo magis quam pondere.