ipsi Lemniseleni fac des et quae iussi nuntiato.Cesso ire ego quo missa sum?Eo ego.I sane. ego domum ibo. face rem hanc cum cura geras.vola curriculo.—Istuc marinus passer per circum solet.illic hinc abiit intro huc. sed quis haec ést quae med advorsum incedit?Paegnium hic quidem est.Sophoclidisca haéc peculiarest eiusquo ego sum missus.Nullus esse hodie hóc puero peior perhibetur.Compellabo.Commorandust.Apud hanc obieciPaegnium, deliciae pueri, salve. quid agis? ut vales?Sophoclidisca, di me amabunt.Quid me?Vtrum hercle di volent;sed si ut digna es faciant, odio hercle habeant et faciant male.Mitte male loqui.Quom ut digna es dico, bene, non male loquor.Quid agis?Feminam scelestam te astans contra contuor.Certe equidem puerum peiorem quam te novi neminem.Quid male facio aut quoi male dico?Quoi pol cumque occasio est.Nemo homo umquam ita arbitratust.At pol multi esse ita sciunt.Heia.Beia.Tuo ex ingenio mores alienos probas.Fateor ego profecto me esse ut decet lenonis familiae.Satis iam dictum habeo.Sed quid tu? confitere ut te autumo?Fatear, si ita sim.Iam ábi, vicisti.Abi núnciam ergo.Hoc mi expedi,quó agis?Quo tu?