Satis fúit índoctae, ímmemori, insípienti dicére totiens.nimis tándem me quidem pró barda et pro rústica reor habitam ésse aps te.quamquam égo vinum bibo, at mándata non cónsuevi simul bíbere una.me quídem iam satis tibi spéctatam censébam esse et meos móres.nam equidém te iam sectór quintum hunc annúm, quom interea, crédo,ovis si ín ludum iret, pótuisset iam fíeri ut probe litterás sciret,quom interím tu meum ingeniúm fans atque infans nondum etiam edídicisti.potin út taceas? potin né moneas?memini ét scio et calleo et cómmemini.amas pól misera: id tuos scátit animus.ego istúc placidum tibi ut sít faciam.Miser ést qui amat.—Cérto is quidém nihilist,qui níl amat: quíd ei homini ópus vita est?iré decet me, út erae opsequéns fiam, libéra ea opera ócius ut sit.convéniam hunc Toxilum: eius auris, quae mandata sunt, onerabo.Sátin haec tibi sunt plána et certa? sátin haec meministi ét tenes?Melius quam tu qui docuisti.Ain véro, verbereum caput?Aio enim véro.Quid ergo dixi?Ego recte apud illam dixero.Non edepol scis.Da hercle pignus, ni omnia memini et scio,et quidem sí scis tute, quot hodie habeas digitos in manu.Egon dem pignus tecum?Audacter, si lubido est perdere.Bona pax sit potius.Tum tu igitur sine me ire.Et iubeo et sino;sed ita volo te ire, ut domí sis, cum ego te esse illi censeam.Faciam.Quo ergo is nunc?Domum: uti domi sim, quom illi censeas.Scelus tu pueri es, atque ob istánc rem ego aliqui te peculiabo.Scio fide hercle erili ut soleat impudicitia opprobrarinec subigi queantur umquam, ut pro éa fide habeant iudicem.Abi modo.Ego laudabis faxo.Sed has tabellas, Paegnium,