quid nunc? quid est? quin dicis quid facturus sis?Quaeso hercle me quoque etiam vende, si lubet,dum saturum vendas.Hoc, si facturu's facturus es , face.Faciam equidem quae vis.Bene facis. propera, abi domum;praemonstra docte, praecipe astu filiae,quid fabuletur: ubi se natam praedicet,qui sibi parentes fuerint, unde surpta sit.sed longe ab Athenis esse se gnatam autumet;et ut adfleat, cum ea memoret.Etiam tu taces?ter tanto peior ipsa est quam illam tu esse vis.Lepide hercle dicis. sed scin quid facias? capetunicam atque zonam, et chlamydem adferto et causeam,quam ille habeat qui hanc lenoni huic vendat.Eu, probe.Quasi sit peregrinus.Laudo.Et tu gnatam tuamornatam adduce lepide in peregrinum modum.ornamenta?Abs chorago sumito;dare debet: praebenda aediles locaverunt.Iam faxo hic aderunt. sed ego nihil horunc scio.Nihil hercle vero. nam ubi ego argentum accepero,continuo tu illam a lenone adserito manu.Sibi habeat, si non extemplo ab eo abduxero.—Abi et istuc cura. interibi egó puerum volomittere ad amicam meam, út habeat animum bonum,me esse effecturum hoc hodie. nimis longum loquor.—