Nimis paéne manest.Mane quod tu occeperisnegotium agere, id totum procedit diem.Quaeso animum advorte hoc. iám heri narravi tibitecumque oravi, ut nummos sescentos mihidares utendos mutuos.Memini et scio,et te me orare et mihi non esse quod darem.nihili parasitus est, cui árgentum domi est:lubido extemplo coeperest convivium,tuburcinari de suo, si quid domi est.cynicum esse egentem oportet parasitum probe:ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium,marsuppium habeat, inibi paullum praesidi,qui familiarem suam vitam oblectet modo.Iam nolo argentum: filiam utendam tuammihi da.Numquam edepol cuiquam etiam utendam dedi.Non ad istuc quod tu insimulas.Quid eam vis?Scies.quia forma lepida et liberali est.Res itast.Hic leno neque te novit neque gnatam tuam.Me ut quisquam norit, nisi ille qui praebet cibum?Ita est. hoc tu mihi reperire argentum potes.Cupio hercle.Tum tu me sine illam vendere.Tun illam vendas?Immo alium adlegaveroqui vendat, qui esse se peregrinum praedicet.sicut istic leno non sex menses Megaribushuc est cum commigravit.Pereunt reliquiae.posterius istuc tamen potest.Scin quam potest?numquam hercle hodie hic prius edes, ne frustra sis,quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi;atqué nisi gnatam tecum huc iam quantum potestadducis, exigam hercle ego te ex hac decuria.