quaeré tamen, ego item sedulo.Si quid erit, te faciam ut scias.obsecro te resecroque, operam da hánc mihifidélem.Ah, odio me énicas.Amóris vitio, non meo, nunc tibi morologus fio.At pol ego aps te concessero.—Iamne ábis? bene ambulato.sed recipe quam primum potes, cave fúas mi in quaestione.usque ero domi, dum excoxero lenoni malam rem magnam.—Veterem atque antiquom quaestum maiorum meumservo atque obtineo et magna cum cura colo.nam numquam quisquam meorum maiorum fuit,quin parasitando paverint ventres suos:patér, avos, proavos, abavos, atavos, tritavosquasi mures semper edere alienum cibum,neque edacitate eos quisquam poterat vincere;atque eis cognómentum erat durís Capitonibus.unde égo hunc quaestum optineo et maiorum locum.neque quadrupulari me volo, neque enim decetsine meo periclo ire aliena ereptum bona,neque illí qui faciunt mihi placent. planen loquor?nam publicae rei causa quicumque id facitmagis quám sui quaesti, animus induci potest,eum esse civem ét fidelem ét bonum.sedsi legirupam qui damnet, det in publicumdimidium; atque etiam in ea lege adscribier:ubi quadrupulator quempiam iniexit manum,tantidem ille illi rursus iniciat manum,ut aequa parti prodeant ad tris viros:si id fiat, ne isti faxim nusquam appareant,qui hic albo rete áliena oppugnant bona.sed sumne ego stultus, qui rem curo publicam,ubi sint magistratus, quos curare oporteat?nunc huc intro ibo, visam hesternas reliquias,quieríntne recte necne, num afuerit febris,opertaen fuerint, ne quis obreptaverit.sed aperiuntur aedes, remorandust gradus.Omnem rem inveni, ut sua sibi pecunia