Saucius factus sum in Veneris proelio:sagittá Cupido cor meum transfixit.Iam servi hic amant?Quíd ego faciam? disne advorser? quasi Titani cum eis belligeremquibus sat esse non queam?Vide modo, ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus.Básilice ágito eleútheria.Quíd iam?Quia erus peregri est.Ain tu,péregri est?Si tu tibi bene essepóte pati, veni: víves mecum,básilico accipiere victu.Váh, iam scapulae pruriunt, quia te ístaec audivi loqui.Sed hoc me únum excruciat.Quidnam id est?Haéc dies summa hódie est, mea amíca sitne líbera,an sémpiternam sérvitutem sérviat.Quid núnc vis ergo?Fácere amicum tibi me potis es sempiternum.Quem ad modum?Út mihi des nummos sescentos, quós pro capite illius pendam,quós continuo tibi reponam in hoc tríduo, aut quadriduo.age fí benignus, subveni.Qua cónfidentia rogare tu á med argentum tantum audes,ímpudens? quin si egomet totus véneam, vix recipi potis estquód tu me rogas; nam tú aquam a púmice nunc póstulas,qui ípsus sitiat.Sicine hoc te mihi fácere?Quid faciam?Rogas?alicúnde exora mutuom.Tu fác idem quod rogas me.Quaesivi, nusquam repperi.Quaeram equidem, si quis credat.Nempe habeo in mundo.Si id domi esset mihi, iam pollicerer:hoc meumst ut faciam sedulo.Quidquid erit, recipe te ad me.