Quod agas id agas. quid tu porro serere vis negotium?nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem?Surgedum huc igitur. consulere quiddam est quod tecum volo.Sic tamen hinc consilium dedero. nimio plus sapio sedens.tum consilia firmiora sunt de divinis locis.Surge, ne nugare. aspicedum contra me.Aspexi.Vides?Video. huc si quis intercedat tertius, pereat fame.Quidum?Quia nil illi quaesti sit. mali hercle ambo sumus.Perii.Quid tibi est?Dedisti verba.Qui tandem?Probemed emunxti.Vide sis, satine recte: num mucci fluont?Immo etiam cerebrum quoque omne é capite emunxti meo.nam omnia male facta vestra repperi radicitus,non radicitus quidem hercle, verum etiam exradicitus.Numquam edepol hodie hinc, si vivo, invitus desistam tibi.Iam iubebo ignem et sarmenta, carnifex, circumdari.Ne faxis, nam elixus esse quam assus soleo suavior.Exempla edepol faciam ego in te.Quia placeo, exemplum expetis?Loquere: quoius modi reliqui, quom hinc abibam, filium?Cum pedibus, manibus, cum digitis, auribus, oculis, labris.Aliud te rogo.Aliud ergo nunc tibi respondeo.sed eccum tui gnati sodalem video húc incedereCallidamatem: illo praesente mecum agito, si quid voles.Vbi somno sepelivi omnem atque édormivi crapulam,Philolaches venisse dixit mihi suom peregre huc patremquoque modo hominem advenientem servos ludificatus sit,ait se metuere in conspectum sui patris procedere.nunc ego de sodalitate solus sum orator datus,qui a patre eius conciliarem pacem. átque eccum optime.iubeo te salvere et salvos cum advenis, Theopropides,peregre, gaudeo. hic apud nos hodie cenes, sic face.