Quia negat novisse vos.Negat?Nec vos sibinummum umquam argenti dedisse.Abi, lúdis me, credo haud negat.Quid iam?Scio, iocaris nunc tu. nam ille quidem edepol haud negat.Immo edepol negat profecto, neque se hasce aedis Philolachivendidisse.Eho, an negavit sibi datum argentum, obsecro?Quin ius iurandum pollicitust dare se, si vellem, mihi,neque se hasce aedis vendidisse neque sibi argentum datum est.Dixi ego istuc idem illi.Quid ait?Servos pollicitust daresuos mihi omnes quaestioni.Nugas. numquam edepol dabit.Dat profecto.Quin i cum illo in ius. sine inveniam.Mane.experiar, ut opinor. certum est.Immo mihi hominem cedo.vel hominem iube aedis † mancipio poscere.Immo hoc primum volo,quaestioni accipere servos.Faciundum edepol censeo.Quid si igitur ego accersam homines?Factum iam esse oportuit.ego interim hanc aram occupabo.Quid ita?Nullam rem sapis.né enim illi huc confugere possint, quaestioni quos dabit.hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio.Surge.Minime.Ne occupassis, obsecro, aram.Cur?Scies.quia enim id maxime volo, ut illi ístoc confugiant. sine:tanto apud iúdicem hunc argenti condemnabo facilius.