sed etiam in terras solas orasque ultumassum circumvectus, ita ubi nunc sim nescio.verum iam scibo, nam eccum unde aedis filiusmeus emit. quid agis tu?A foro incedo domum.Numquid processit ad forum hodie novi?Etiam.Quid tandem?Vidi efferri mortuom.Hem.Novom unum: vidi mortuom efferri foras.modo eum vixisse aiebant.Vae capiti tuo.Quid tu otiosus res novas requiritas?Quia hodie adveni peregre.Promisi foras,ad cenam ne me te vocare censeas.Haud postulo edepol.Verum cras, nisi quis priusvocaverit me, vel apud te cenavero.Ne istuc quidem edepol postulo. nisi quid magises occupatus, operam mihi da.Maxime.Minas quadraginta accepisti, quod sciam,a Philolachete?Numquam nummum, quod sciam.Quid, a Tránione servo?Multo hercle id minus.Quas arraboni tibi dedit?Quid somnias?Egone? at quidem tu, qui istoc te speras modopotesse dissimulando infectum hoc reddere.Quid autem?Quod me apsente hic tecum filiusnegoti gessit.Mecum ut ille hic gesserit,dum tu hinc abes, negoti? quidnam aut quo die?Minas tibi octoginta argenti debeo.Non mihi quidem hercle. verum, si debes, cedo.fides servanda est, ne ire infitias postules.