Talentis?, sed minis.Liberavit?Liberavit valide, triginta minis.Ain minis triginta amicam destinatam Philolachi?Aio.Atque eam manu emisisse?Aio.Et, postquam eius hinc patersit profectus peregre, perpotasse assiduo, ác simultuo cum domino?Aió.Quid? is aedis emit has hinc proxumas?Non aio.Quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori?Neque istud aio.Ei, perdis.Immo suom patrem illic perdidit.Vera cantas.Vana vellem. patris amicus esamicu's videlicet.Eu edepol patrem eius miserum praedicas.Nihil hoc quidem est,triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit.Perdidit patrem.Vnus istic servos est sacerrimus,Tranio: is vel Herculi conterere quaestum possiet.edepol ne me eiús patris mísere miseret, qui cum istaec scietfacta ita, amburet ei misero corculum carbunculus.Si quidem istaec vera sunt.Quid meream, quam ob rem mentiar?Heus vos, ecquis hasce aperit?Quid istas pultas, ubi nemo intus est?alio credo comissatum abiisse. abeamus nunciamatque porro quaeritemus illos. sequere hac me.Sequor.Puere, iamne abis?Libertas paenulast tergo tuo:mihi, nisi ut erum metuam et curem, nihil est qui tergum tegam.—Perii hercle, quid opust verbis? ut verba audio,non equidem in Aegyptum hinc modo vectus fui,