Habitavit, verum emigravit iam diu ex hisce aedibus.Senex hic elleborosust certe.Erras pervorse, pater.nam nisi hinc hodie emigravit aut heri, certo sciohic habitare.Quin sex menses iam hic nemo habitat.Somnias.Egone?Tu.Tu ne molestus esmolestu's. sine me cum puero loqui.nemo habitat.Habitat profecto, nám heri et nudius tertius,quartus, quintus, sextus, usque postquam hinc peregre eius paterabiit, numquam hic triduom unum desitum est potarier.Quid ais?Triduom unum est haud intermissum hic esse et bibi,scorta duci, pergraecari, fidicinas tibicinas†ducere.Quis istaec faciebat?Philolaches.Qui Philolaches?Quoius patrem Theopropidem esse opinor.Ei mihi, occidi,si haec hic vera memorat. pergam porro percontarier.ain tu istic potare solitum Philolachem istum, quisquis est,cúm ero vostro?Hic, inquam.Puere, praeter speciem stultus es.vide sis, ne forte ad merendam quopiam devorterisatque ibi ampliuscule quam sátis fuerit biberis.Quid est?Ita dico, ne ad alias aedis perperam deveneris.Scio qua me ire oportet et quo venerim novi locum.Philolaches hic habitat, cuius est pater Theopropides.qui, postquam pater ad mercatum hinc abiit, hic tibicinamliberavit.Philolachesne ergo?Ita, Philematium quidem.Quanti?Triginta.