At enim ne quid captioni mihi sit, si dederim tibi.Egone te ioculo modo ausim dicto aut facto fallere?Egone aps te ausim non cavere, ne quid committam tibi?Quid? tibi umquam quicquam, postquam tuos sum, verborum dedi?Ego enim cavi recte: eam mihi des gratiam atque animo meo.sat sapio, si aps te modo uno caveo.Tecum sentio.Nunc abi rús, dic me advenisse filio.Faciam, ut iubes.Curriculo iube in urbem veniat iam simul tecum.Licet.nunc ego me illac per posticum ad congerrones conferam.dicam ut hic res sint quietae atque hunc ut hinc amoverim.—Hic quidem neque convivarum sonitus, item ut antehac fuit,neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio.Quae illaec res est? quid illisce homines quaerunt apud aedis meas?quid volunt? quid intro spectant?Pergam pultare ostium.heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis?Quae haec est fabula?Etiamne aperis? Callidamati nostro adversum venimus.Heus vos, pueri, quid istic agitis? quid istas aedis frangitis?Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet?Nihil ad me attinet?Nisi forte factus esfactu's praefectus novos,qui res alienas procures, quaeras videas audias.Non sunt istae aedis, ubi statis.Quid ais? an iam vendiditaedis Philolaches? aut quidem iste nos defrustratur senex.Vera dico. sed quid vobis est negoti hic?Eloquar.erus hic noster potat.Erus hic voster potat?Ita loquor.Puere, nimium delicatus esdelicatu's.Ei advorsum venimus.Cui homini?Ero nostro. quaeso, quotiens dicendumst tibi?Puere, nemo hic habitat. nam te esse arbitror puerum probum.Non hic Philolaches adulescens habitat hisce in aedibus?