novít erus me.Suám quidem pól culcitulam opórtet.Si sóbrius sis, male nón dicas.Tibi obtémperem, cum tu míhi nequeas?Át tu mecum, péssime, ito advérsus; quaeso hercle abstineiám sermonem de istis rebus.Faciam, et pultabo fores.heus, écquis hic est, máximam qui hís iniuriamforibús defendat? écquis has aperít foris?nemo hínc quidem foras éxit.ut esse áddecet nequam hominés, ita sunt. sed eó magis cauto est ópus, ne hucexeát qui male me múlcet.Quíd tibi visum est mercimoni?totus gaudeo.Num nimio emptae tibi videntur?Numquam edepol ego me sciovidisse usquam abiectas aedes, nisi modo hasce.Ecquid placent?Ecquid placeant me rogas? immo hercle vero perplacent.Cuius modi gynaeceum? quid porticum?Insanum bonam.non equidem ullam in publico esse maiorem hac existimo.Quin ego ipse et Philolaches in publico omnis porticussumus commensi.Quid igitur?Longe omnium longissima est.Di immortales, mercimoni lepidi. si hercle nunc feratsex talenta magna argenti pro istis praesentaria,numquam accipiam.Si hercle accipere cupies, ego numquam sinam.Bene res nostra conlocata est istoc mercimonio.Me suasore atque impulsore id factum audacter dicito,qui subegi, faenore argentum ab danista ut sumeret,quod isti dedimus arraboni.Servavisti omnem ratem.nempe octoginta debentur huic minae?Hau nummo amplius.Hodie accipiat.Ita enim vero, ne qua causa subsiet.vel mihi denumerato, ego illi porro denumeravero.