Serví qui, quom culpá carent, tamén malum metuont,ei sólent esse eris utíbiles.nam illí qui nil metuónt postquam sunt málum meriti,stultá sibi expetunt consília:exércent sese ad cúrsuram, fugiunt sed eí si reprehensí sunt,fáciunt de maló peculiúm quod nequeunt dé bono.augent ex pauxillo de parant.mihi in pectore consili malam rem priusquam ut meumut adhúc fuit, mihi corium ésse oportet,sincérum atque ut votem vérberari.si huíc imperábo, probé tectum habébo,malúm quom impluít ceteris, ne impluát mi.nam ut sérvi volúnt esse erum, ita soletboní sunt: bonúst; improbí sunt, malús fit.nam núnc domi nostrae tot péssimi vivont,pecúli suí prodigí, plagigéruli.ubi adversum ut eant vocantur ero: “non eo, molestus ne sis.scio quo properas: gestis aliquo; iam hercle ire vis, mula, foras pastum.”béne merens hóc preti inde ábstuli. abií foras.sólus nunc eo advórsum ero ex plúrimis servis.hóc die crástini quóm erus rescíverit,máne castigábit eos búbulis exuviis.póstremo minoris pendo tergum illorum, quam meum:illi erunt bucaedae multo potius, quam ego sim restio.Máne tu atque adsiste ílico,Phánisce. etiam respicis?Míhi molestus ne sies.Víde ut fastidit simia.manésne ilico, ímpure párasite?quí parasitus sum?Égo enim dicam: cíbo perduci pótis es quovis.Mihi súm, libet esse. quid íd curas?Ferócem facís, quia te érus amat.Vah,oculí dolent.Cur?Quia fúmus molestust.Tace sís, faber, qui cúdere soles plúmbeos nummos.Nón potes tu cógere me, ut tíbi male dicam.