Non videor vidisse postis pulchriores.Pol mihieo pretio empti fuerant olim.Audin fuerant dicere?vix videtur continere lacrimas.Quanti hosce emeras?Tris minas pro istis duobus praeter vecturam dedi.Hercle qui multo improbiores sunt quam a primo credidi.Quapropter?Quia edepol ambo ab infimo tarmes secat.Intempestivos excisos credo, id eis vitium nocet.atque etiam nunc satis boni sunt, si sunt inducti pice;non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus.viden coagménta in foribus?Video.Specta, quam arte dormiunt.Dormiunt?Illud quidem, ut conivent, volui dicere.satin habes?Vt quidquid magis contemplo, tanto magis placet.Viden pictum, ubi ludificat cornix una volturios duos?Non edepol video.At ego video. nam inter volturios duoscornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat.quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies.iam vides?Profecto nullam equidem illic cornicem intuor.At tu isto ad vos optuere, quoniam cornicem nequisconspicari, si volturios forte possis contui.Omnino, ut te absolvam, nullam pictam conspicio hic avem.Age, iam mitto, ignosco: aetate non quis optuerier.Haec, quae possum, ea mihi profecto cuncta vehementer placent.Latius démum est operae pretium ivisse.Recte edepol mones.Eho istum, puere, circumduce hasce aedis et conclavia.nam egomet ductarem, nisi mi esset apud forum negotium.Apage istum a me perductorem, nil moror ductarier.quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.Aedis dico.Ergo intro eo igitur sine perductore.