sed ut maestus est se hasce aedis vendidisse.Quid tandem?Orat ut suadeam Philolacheti,ut istas remittat sibi.Haud opinor.sibi quisque ruri metit. si male emptaeforent, nobis istas redhibere haud liceret.lucri quidquid est, id domum trahere oportet.misericordias hominem oportet.Morare hercle facis. subsequere.Fiat.dó tibi ego operám.Senex illíc est. em, tibi ádduxi hominem.Sálvom te advenisse peregre gaudeo, Theopropides.Dei te ament.Inspicere te aedis has velle aiebat mihi.Nisi tibi est incommodum.Immo commodum. i intro atque inspice.At enim mulieres—Cave tu ullam flocci faxis mulierem.qua libet perambula aedis oppido tamquam tuas.Tamquam?Ah, cave tu ílli obiectes nunc in aegritudine,te has emisse. non tu vides hunc, voltu uti tristi est senex?Video.Ergo inridere ne videare et gestire admodum;noli facere mentionem te has emisse.Intellego,et bene monitum duco, atque esse existumo humani ingeni.quid nunc?Quin tu is intro, atque otiose perspecta ut lubet.Bene benigneque arbitror te facere.Factum edepol volo.vin qui perductet?Apage istum perductorem, non placet.quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.Viden vestibulum ante aedis hoc et ambulacrum cuius modi?Luculentum edepol profecto.Age specta postes cuius modi,quanta firmitate facti et quanta crassitudine.