quia isti úmbram aestate tíbi esse audivit perbonamsub sicco lumine usque perpetuom diem.Immo edepol vero, quom usquequaque umbra est, tamensol semper hic est usque a mani ad vesperum:quasi flagitator astat usque ad ostium,nec mi umbra hic usquamst, nisi si in puteo quaepiamst.Quid, Sarsinatis ecqua est, si Vmbram non habes?Molestus ne sis. haec sunt sicut praedico.At tamen inspicere volt.Inspiciat, si lubet;si quid erit quod illi placeat, de exemplo meoipse aedificato.Eon, voco huc hominem?I, voca.Alexándrum magnum atque Agathoclem aiunt maximasduo rés gessisse: quid mihi fiet tertio,qui solus facio facinora immortalia?vehit hic clitellas, vehit hic autem alter senex.novicium mihi quaestum institui non malum:nam muliones mulos clitellarioshabent, at égo habeo homines clitellarios.magni sunt oneris: quidquid imponas vehunt.nunc húnc hau scio án conloquár. congrediar.heus Théopropides.Hém quis hic nóminat me?Eró servos múltis modís fidus.Únde is?Quod me miseras, adfero omne impetratum.Quid illíc, opsecro, tam diu destitisti?Seni non erat otium, id sum opperitus.Antiquom optines hoc tuom, tardus ut sis.Heus tu, si voles verbum hóc cogitare,simul flare sorbereque haud factu facilest.ego híc esse et íllic simitu hau pótui.Quid nunc?Vise, specta tuo usque arbitratu.Age i, duce me.Num moror?Supsequor te.Senex ipsus te ante ostium eccum opperitur.