Quid est?quó modo?Péssimo.Quaéne subdúcta erattúto in terra?Eí.Quid est?Mé miserum, occidi.Quí?Quia venit navis, nostrae navi quae frangat † ratem.Vellem út tu velles, Tranio. sed quid est negoti?Eloquar.erus péregre venit.Tunc tibi portenditur,inde férriterium, postea crux.Per tua te genua obsecro,ne indícium ero facias meo.É me, ne quid metuas, nil sciet.Patrone, salve.Nil moror mi istius modi clientis.Nunc hoc quod ad te noster me misit senex—Hoc mihi responde primum, quod ego te rogo:iam de istis rebus voster quid sensit senex?Nil quicquam.Numquid increpavit filium?Tam liquidust quam liquida esse tempestas soletnunc te hoc orare iussit opere maximo,ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas.Non sunt venales.Scio equidem istuc. sed senexgynaeceum aedificare volt hic in suiset balineas et ambulacrum et porticum.Quid ergo somniavit?Ego dicam tibi.dare volt uxorem filio quantum potest,ad eam rem facere volt novom gynaeceum.nam sibi laudavisse hasce ait architectonemnescio quem exaedificatas insanum bene;nunc hinc exemplum capere volt, nisi tu nevis.nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit,