níhil erit, quód deorum úllum accusites;te ípse iure óptimo mérito incusés licet.témpus nunc ést senem hunc ádloqui mihi.hóc habet. répperi quí senem dúcerem,quó dolo a mé dolorém procul péllerem.áccedam. dí te ament plúrimum, Simo.Sálvos sis, Tránio.Út vales?Nón male.quíd agis?Hominem óptumum téneo.Amicé facis,quóm me laudás.Decet.Cérte. quin mutuomst:hércle ted haú bonum téneo servóm manu.Heía, mastígia, ad mé redi.Iam ísti ero.quíd nunc? quam móx?Quid est?Quód solet fíeri hicíntus.Quid id est?Scis iam quíd loquar. síc decet.morem geras.víta quam sít brevis, simul cógita.quid ehem,víx tandem percépi super his rébus nostris té loqui.músice hercle ágitis aetátem, ita ut vós decet,vino et victu probo, piscatu electilivitam colitis. †Immo vita antehac erat:nunc nobis omnia haec exciderunt simul.Quidum?Ita óppido occidimus omnes, Simo.Non taces? prospere vobis cuncta usque adhucprocesserunt.Ita ut dicis facta hau nego.nos profecto probe ut voluimus viximus.séd, Simo, ita nunc ventus navem nostram deseruit.