cupio hercle inspicere hasce aedis. pultadum foresatque evoca aliquem íntus ad te, Tranio.Ecce autem perii. nunc quid dicam nescio.iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt.quid nunc? non hercle quid nunc faciam reperio:manufesto teneor.Evocadum aliquem ocius,roga círcumducat.Heus tu, at hic sunt mulieres:videndumst primum, utrum eae velintne an non velint.Bonum aequomque oras. i, percontare et roga.ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris.Di te deaeque ómnes funditus perdant, senex,itá mea consilia undique oppugnas male.euge, optume eccum aédium dominus forasSimo progreditur intus. huc concessero,dum mihi senatum consili in cor convoco.igitur tum accedam hunc, quando quid agam invenero.Mélius anno hóc mihi nón fuit domi,néc quod una ésca me iúverit magis.prándium uxór mihi pérbonum dedit,núnc dormitúm iubet me íre: minime.nón mihi fórte visum ílico fuit,mélius quom prándium quám solet dedit:vóluit in cúbiculum abdúcere me anus.nón bonust sómnus de prándio. apage.clánculum ex aédibus me édidi foras.tóta turgét mihi uxór, scio, domi.Rés parata ést mala in vésperum huic seni.nam ét cenandum ét cubandúmst ei male.Quóm magis cógito cúm meo animo:sí quis dotátam uxorem átque anum habet,néminem sóllicitat sópor: ibi omnibusíre dormítum odio est véluti nunc mihiéxsequi cérta res ést, ut abeampótius hinc ád forum quám domi cubem.átque pol néscio, ut móribus sientvóstrae: haec sát scio quám me habeat male.péius posthác fore quám fuit mihi.Ábitus tuos tíbi, senex, fécerit male: