Quid est?Ne me roga.Nam quid ita?Speculo claras, candorem merum.Bene hercle factum. quid, eas quanti destinat?Talentis magnis totidem quot ego et tu sumus.sed arraboni has dedit quadraginta minas;hinc sumpsit quas ei dedimus. satin intellegis?nam postquam haec aedes ita erant, ut dixi tibi,continuo est alias aedis mercatus sibi.Bene hercle factum.Heus, iam adpetit meridie.Absolve hunc quaeso, vomitu ne hic nos enecet.Adulescens, mecum rém habe.Nempe aps te petam?Petito cras.Abeo: sat habeo, si cras fero.—Malum quod isti di deaeque omnes duint,ita mea consilia perturbat paenissime.nullum edepol hodie genus est hominum taetriusnec minus bono cum iure, quam danisticum.Qua in regione istas aedis emit filius?Ecce autem perii.Dicisne hoc quod te rogo?Dicam. sed nomen domini quaero quid siet.Age comminiscere ergo.Quid ego nunc agam,nisi ut in vicinum hunc proximum ,eas émisse aedis huius dicam filium?calidum hercle esse audivi optimum mendacium.quidquid dei dicunt, id decretumst dicere.Quid igitur? iam commentus escommentu's?Di istum perduint—(immo istunc potius) de vicino hoc proximotuos emit aedis filius.Bonan fide?Siquidém tu argentum redditurus esreddituru's, tum bona,si redditurus non es, non emit bona.non in loco emit perbono?Immo in optumo.