Nec quoquam abeo. né ego sum miser,scelestus, natus dis inimicis omnibus.iam illo praesente adibit. ne ego homo sum miser,ita et hinc et illinc mi exhibent negotium.sed occupabo adire.Hic ad me it, salvos sum,spes est de argento.Hílarus est: frustra est homo.salvere iubeo te, Misargyrides, bene.Salve et tu. quid de argentost?Abi sis, belua.continuo adveniens pilum iniecisti mihi.Hic homo est inanis.Hic homo est certe háriolus.Quin tu istas mittis tricas?Quin quid vis cedo.Vbi Philolaches est?Numquam potuisti mihimagis opportunus advenire quam advenis.Quid est?Concede huc.Quin mihi faenus redditur?Scio té bona esse voce, ne clama nimis.Ego hercle vero clamo.Ah, gere morem mihi.Quid tibi ego morem vis geram?Abi quaeso hinc domum.Abeam?Redito huc circiter meridie.Reddeturne igitur faenus?Reddeturne. abi.Quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram?quid si hic manebo potius ad meridie?Immo abi domum, verum hercle dico, abi modo.Quin vos mihi faenus date. quid hic nugamini?Eu hércle, ne tu—abi modo, ausculta mihi.Iam hercle ego illum nominabo.Euge strenue.beatus vero es nunc, quom clamas.Meum peto.