atque ille exclamat derepente maximum.Quis homo? án gnatus meus?St, tace, ausculta modo.ait vénisse illum in somnis ad se mortuom.Nempe ergo in somnis?Ita. sed ausculta modo.ait illum hoc pacto sibi dixisse mortuom.In somnis?Mirum quin vigilanti diceret,qui abhinc sexaginta annos occisus foret.interdum inepte stultus es, Theopropides.Taceo.Sed ecce quae illi in“ego transmarinus hospes sum Diapontius.hic habito, haéc mihi dedita est habitatio.nam me Acheruntem recipere Orcus noluit,quia praemature vita careo. per fidemdeceptus sum: hospes hic me necavit isque medefodit insepultum clám ibidem in hisce aedibus,scelestus, auri causa. nunc tu hinc emigra.scelestae haé sunt aedes, impia est habitatio”.quae hic monstra fiunt, anno vix possum eloqui.St, st.Quid, obsecro hercle, factum est?Concrepuit foris.Hicin percussit!Guttam haud habeo sanguinis,vivom me accersunt Acheruntem mortui.Perii, illisce hodie hanc conturbabunt fabulam.nimis quám formido, ne manifesto hic me opprimat.Quid tute tecum loquere?Abscede ab ianua.fuge, obsecro hercle.Quo fugiam? etiam tu fuge.Nihil ego formido, pax mihi est cum mortuis.Heus, Tranio.Non me appellabis, si sapis.nihil ego commerui, neque istas percussi fores.Quaeso—Cave verbum faxis.