dici, quam indignum facinus fecisti et malum.Quid iam?Fuge, obsecro, atque abscede ab aedibus.fuge huc, fuge ad me propius. tetigistin foris?Quo modo pultare potui, si non tangerem?Occidisti hercle—Quem mortalem?Omnis tuos.Di te deaeque ómnes faxint cum istoc omine—Metuo, te atque istos expiare ut possies.Quam ob rem? aut quam subito rem mihi adportas novam?Et heus, iube illos illinc ambo abscedere.Apscedite.Aedes ne attigatis. tangitevos quoque terram.Obsecro hercle, quin eloquereQuia septem menses sunt, quom in hasce aedis pedemnemo intro tetulit, semel ut emigravimus.Eloquere, quid ita?Circumspicedum, numquis est,sermonem nostrum qui aucupet?Tutum probest.Circumspice etiam.Nemo est. loquere nunciam.Capitale scelus est.Quid est? non satis intellego.Scelus, inquam, factum est iam diu, antiquom et vetus.Antiquom?Id adeo nos nunc factum invenimus.Quid istúc est sceleris? aut quis id fecit? cedo.Hospes necavit hospitem captum manu;iste, ut ego opinor, qui has tibi aedis vendidit.Necavit?Aurumque ei ademit hospitieumque híc defodit hospitem íbidem in aedibus.Quapropter id vos factum suspicamini?Ego dicam, ausculta. út foris cenaverattuos gnátus, postquam rediit a cena domum,abimus omnes cubitum; condormivimus:lucernam forte oblitus fueram exstinguere;