Potest.Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu, Delphium.Morigerae tibi erimus ambae.—Ita ille faxit Iuppiter.animum advorte nunciam tu quae volo accurarier.omnium primumdum aédes iam face occlusae sient;intus cave muttire quemquam siveris.Curabitur.Tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet.Licet.Neu quisquam responset, quando hasce aedis pultabit senex.Numquid aliud?Clavem mi harunc aedium Laconicamiam iube efferri intus: hasce ego aedis occludam hinc foris.In tuam cústodelam meque et meas spes trado, Tranio.—Pluma haud interest, patronus an cliens probior siet.Homini, cui nulla in pectore est audacia,nam cuivis homini, vel optumo vel pessumoquamvis desubito facile est facere nequiter:verum id videndum est, id viri docti est opus,quae designata sint et facta nequiter,tranquille cuncta et ut proveniant sine malo,ne quid potiatur, quam ob rem pigeat vivere.sicut ego efficiam, quae facta hic turbavimus,profecto ut liqueant omnia et tranquilla sintneque quicquam nobis pariant ex se incommodi.sed quid tu egredere, Sphaerio?IamiamOptime.praeceptis paruisti.Iussit maximoopere orare, ut patrem aliquo absterreres modo,ne intro iret ad se.Quin etiam illi hoc dicito,facturum me, ut ne etiam aspicere aedis audeat,capite obvoluto ut fugiat cum summo metu.clavem cedo atque abi intro atque occlude ostium,et ego hinc occludam.—iube venire nunciam.ludos ego hodie vivo praesenti hic senifaciam, quod credo mortuo numquam fore.