Quid ego nunc faciam?Iube haec hinc omnia amolirier.quis istic dormit?Callidamates.Suscita istum, Delphium.Callidamates, Callidamates, vigila.Vigilo, cedo ut bibam.Vigila. pater advenit peregre Philolachis.Valeat pater.Valet ille quidem, atque ego disperii.Bis periisti? qui potest?Quaeso edepol, exsurge; pater advenit.Tuos venit pater?iube abíre rursum. quíd illi reditio etiam húc fuit?Quid ego agam? pater iam híc me offendet miserum adveniens ebrium,aedis plenas convivarum et mulierum. miserum est opus,igitur demum fodere puteum, úbi sitis fauces tenet;sicut ego adventu patris nunc quaero quid faciam miser.Ecce autem iterum hic deposivit caput et dormit. suscita.Etiam vigilas? pater, inquam, aderit iam hic meus.Ain tu, pater?cedo soleas mihi, ut arma capiam. iam pol ego occidam patrem.Perdis rem.Tace, amabo.Abripite hunc intro actutum inter manus.Iam hercle ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis.Perii.Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum.Nullus sum.Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi.satin habes, si ego advenientem íta patrem faciam tuom,non modo ne intro eat, verum etiam ut fugiat longe ab aedibus?vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini.Vbi ego ero?Vbi maxime esse vis: cum hác, cum istac eris.Quid si igitur abeamus hinc nos?Non hoc longe, Delphium.nam intus potate hau tantillo hác quidem causa minus.Ei mihi, quam ístaec blanda dicta quo evenant madeo metu.Potin animó ut sis quieto et facias quod iubeo?