Iúppiter supremus summis opibus atque industriisme periisse et Philolachetem cupit erilem filium.occidit Spes nostra, nusquam stabulum est Confidentiae,nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest:ita mali, maeroris montem maximum ad portum modoconspicatus sum: erus advenit peregre, periit Tranio.ecquis homo est, qui facere argenti cupiat aliquantum lucri,quí hodie sese excruciari meam vicem possit pati?ubi sunt isti plagipatidae, ferritribaces viri,vel isti qui hosticas trium númmum causa subeunt sub falas,ubi quinis aut denis hastis corpus transfigi solet?ego dabo ei talentum, primus qui in crucem excucurrerit;sed ea lege, ut offigantur bis pedes, bis bracchia.ubi id erit factum, a me argentum petito praesentarium.sed ego—sumne infelix, qui non curro curriculo domum?Adest adest opsonium. eccum Tranio a portu redit.Philolaches.Quid est?Et ego et tu—Quid et ego et tu?Periimus.Quid ita?Pater adest.Quid ego ex te aúdio?Absumpti sumus.pater inquam tuos venit.Vbi is est, obsecro?adest.Quis id ait? quis vidit?Egomet inquam vidi.Vae mihi.quid ego ago?Nam quid tu, malum, me rogitas quid agas? accubas.Tutin vidisti?Egomet, inquam.Certe?Certe inquam.Occidi,si tu vera memoras.Quid mihi sit boni, si mentiar?