mea voluptas.Em istuc verbum vile est viginti minis.Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo.Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta.triginta minas pro capite tuo dedi.Cur exprobras?Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene.Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere.Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit:tu me amas, ego té amo; merito id fieri uterque existimat.haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono;qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis.Age accumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam.vide, tali ubi sint. vin unguenta?Quid opust? cum stacta accubo.sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cúm amica sua?is est, Callidamates cum amica incedit. euge, oculus meus,conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt.Advérsum veníri mihi ád Philolachétemvoló temperi. aúdi, em tibi ímperatum est.nam ílli ubi fui, inde éffugi foras,ita me íbi male convívi sermónisque taésumst.nunc cómissatum íbo ad Phílolachetem,ubi nós hilari ingénio et lépide accipient.ecquíd tibi videór mammamadére?Sémper istóc modo.moratus esmorátu's tu te. íre huc debébas.Visne égo te ac tu me ampléctare?Si tíbi cordi est faceré, licet.Lépida es.dúc me amabó.Cave né cadas, ásta.O—o—ocellús meus, túos sum alumnus, mél meum.Cáve modo, né prius ín via accúmbas,quam ílli, ubi léctus est strátus, concúmbimus.Síne, sine cádere me.Síno, sed hoc, quod mi in manu est:sí cades, nón cades quín cadam técum.Iacéntis tollet póstea nos ámbos aliquis.