Cape igitur speculum.Ei mihi misero, savium speculo dedit.nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput.Linteum cape atque exterge tibi manus.Quid ita, obsecro?Vt speculum tenuisti, metuo né olant argentum manus:ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches.Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras.ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae.Etiamne unguentis unguendam censes?Minime feceris.Quapropter?Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet.nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles,vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt,ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilicoitidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.quid olant nescias, nisi id unum, † ni male olere intellegas.Vt perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius.verum illud ésse maxima adeo pars vestrorum intellegit,quibus anus domi súnt uxores, quae vos dote meruerunt.Agedum contempla aurum et pallam, satin haec me deceat, Scapha.Non me istuc curare oportet.Quem obsecro igitur?Eloquar:Philolachem, is ne quid emat, nisi quod sibi placere censeat.nám amator meretricis mores sibi emit auro et purpura.quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier?purpura aetati occultandaest, aurum turpi mulieri.pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior:poste nequiquam exornata est bene, si morata est male.pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt.nam si pulchra est, nimis ornata est.Nimis diu abstineo manum.quid hic vos agitis?Tibi me exorno út placeam.Ornata es satis.abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. sed, voluptas mea,mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi.Et edepol mihi tecum, nam quod tibi libet idem mihi libet,