Siquidem hércle vendundust pater, venibit multo potius,quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare.Quid illís futurum est ceteris qui té amant?Magis amabunt,quom me videbunt gratiam referre bene merenti.Vtinam nunc meus emortuos pater ad me nuntietur,ut ego exheredem meis bonis me faciam atque haec sit heres.Iam ista quidem absumpta res erit: dies nóctesque estur bibitur,neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est.In te hercle certumst principe ut sim parcus experiri,nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus.Si quid tu in illum bene voles loqui, id loqui licebit:nec recte si illi dixeris, iam ecastor vapulabis.Edepol si summo Ióvi bovi eo argénto sacruficassem,pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem.videas eam medullitus me amare. oh, probus homo sum:quae pro me causam diceret, patronum liberavi.Video te nihili pendere prae Philolache omnis homines.nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor.si acceptum sat habes, tibi fore illum amicum sempiternum.Cédo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha,ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea.Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est:quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum?Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris,dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea.Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode.Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito.Vah, quid illá pote peius quicquam muliere memorarier?nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat.Cedo cerussam.Quid cerussa opust nám?Qui malas oblinam.Vna operá ebur atramento candefacere postules.Lepide dictum de atramento atque ebore. euge, plaudo Scaphae.Tum tu igitur cedo purpurissum.Non do. scita es tu quidem.nova pictura interpolare vis opus lepidissimum?non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere,neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam.