fuit.Quíd ea messis attinet ad meam lavationem?Nihilo plus quam lavatio tua ad messim.O Venus venusta,haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnemdetexit, tectus qua fui; tum mihi Amor et Cupidoin pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum:madent iam in corde parietes, periere haec oppido aedis.Contempla, amabo, mea Scapha, satin haec me vestis deceat.volo mé placere Philolachi, meo ocello, meo patrono.Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es?non vestem amatores amant mulieris, sed vestis fartim.Ita me di ament, lepidast Scapha, sapit scelesta multum.ut lepide omnes mores tenet sententiasque amantum.Quid nunc?Quid est?Quin me aspice et contempla, ut haec me deceat.Virtute formae id evenit, te ut deceat quidquid habeas.Ergo ob istuc verbum te, Scapha, donabo ego hodie aliqui,neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi.Nolo ego te adsentari mihi.Nimis tú quidem stulta es mulier.eho, mavis vituperarier falso quam vero extolli?equidem pol vel falso tamen laudari multo malo,quam vero culpari aut meam speciem alios inridere.Ego verum amo, verum volo dici mihi: mendacem odi.Ita tu me ames, ita Philolaches tuos té amet, ut venusta es.Quid ais, scelesta? quo modo adiurasti? ita ego istam amarem?quid istaéc me, id cur non additum est? infecta dona facio.periisti: quod promiseram tibi donum, perdidisti.Equidem pol miror tam catam, tam docilem te et bene doctamnunc stultam stulte facere.Quin mone quaéso, si quid erro.Tu ecastor erras, quae quidem illum expectes unum atque illimorem praecipue sic geras atque alios asperneris.matronae, non meretricium est unum inservire amantem.Pro Iuppiter, nam quod malum versatur meae domi illud?di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant,nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu.Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere.