primúmdum paréntes fabrí liberúm sunt:ei fúndamentúm substruont liberórum;extóllunt, paránt sedulo ín firmitátemet ut in usum boni et in speciem†popló sint sibíque, haud matériae repárcuntnec súmptus ibí sumptuí esse dúcunt;expóliunt: docént litterás, iura léges,sumptú suo et laborenitúntur, ut alií sibi esse illórum similis éxpetant.ád legionem cum íta paratos míttunt, adminiclum eís danunttum iam, áliquem cognatúm suom.eátenus. abeunt á fabris. únum ubi emeritum est stipendium,igitúr tum specimen cérnitur, quo evéniat aedificátio.nám ego ad illúd frugi usque ét probus fui,ín fabrorúm potestáte dum fui.póstea quom ímmigravi íngenium in meum,pérdidi operám fabrorum ílico oppido.vénit ignávia, ea míhi tempestás fuit,mi ádventu suo grándinem imbremque attulit;haéc verecúndiam mi ét virtutís modumdéturbavít detexítque a me ilico;póstilla optígere me néglegens fui.contínuo pro imbre amór advenit in cor meum,is úsque in pectus pérmanavit, pérmadefecit cór meum.núnc simul rés, fides, fáma, virtús, decusdéseruerunt: égo sum in usu fáctus nimio néquior.atque édepol ita haec tigna úmide iam pútent: non videór mihisarcíre posse aedés meas, quin tótae perpetuaé ruant,cum fúndamento périerint nec quísquam esse auxilió queat.cór dolet, cum scio ut núnc sum atque ut fui,quó neque indústrior dé iuventúte eratquisquam nec clárior árte gymnástica:dísco, hastís, pila, cúrsu, armís, equovíctitabám volup,pársimonia ét duritia díscipulinae aliís eram,óptumi quique éxpetebant á me doctrinám sibi.núnc, postquam nihilí sum, id vero meópte ingenio répperi.Iam prídem ecastor frígida non lávi magis lubénternec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam.Eventus rebus omnibus, velut horno messis magna